monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.14 r > sectio 12 > sectio 25 > sectio 25 > 5 > sectio 5 > uwbM.p.th.f.68.210 > uwbM.p.th.q.1a.172 > sectio 1 > sectio 10 > csg48.261 > bnf17226.138 > sectio 10 > sectio 3 > sectio 42 > sectio 6 > bnf10439.11 r > sectio 2 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 3
Et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. LXX: Et erat Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. Huius loci mysterium in Evangelio Dominus exponit , et superfluum est, vel id ipsum, vel aliud dicere, quam exposuit ipse, qui passus est. Hoc solum quaerimus, quomodo tres dies, et tres noctes fuerit in corde terrae. Quidam παρασκευὴν, quando sole fugiente ab hora sexta usque ad horam nonam, nox successit diei, in duos dies et noctes dividunt, et apponentes sabbatum, tres dies et tres noctes aestimant supputandas: nos vero συνεκδοχικῶς totum intelligamus a parte: ut ex eo quod εἰν παρασκευῇ mortuus est, unam diem supputemus et noctem, et sabbati alteram: tertiam vero noctem, quae diei Dominicae mancipatur, referamus ad exordium diei alterius: nam et in Genesi nox non praecedentis diei est , sed sequentis, id est, principium futuri, non finis praeteriti.